monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 4, 1
Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum eius agnoverit dignitatem. Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris iudicio gubernantur, cuius generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, iamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cuius professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus.